- CASSIOPE sive CASSIOPEA
- CASSIOPE, sive CASSIOPEACephei Aethipoum Regis uxor, et Andromedes mater, quae quod gloriaretur, Nereidibus sese corporis pulchritudine praestare, illarum indignationem incurrit. Nymphae enim iactantiâ eius irritatae increlibilis magnitudinis cetum immiserunt, filiamque eius unicam, nomine Andromedam, saxo alligârunt, cetoque devorandam obiecerunt, quae tamen Persei virtute liberata, ci nupsit. Cassiope vero tandem generi meritis in caelum translata traditur. Arabibus vocatur muliert sedis, i. e. sedens in siliquastro cum palma delibuta. Manilius, l. 1. inversam vocat, quod capite cernuans occidat. Unde Marcus Tullius Aratea vertens,Labitur illa simul gnatam lacrimosa relinquensCassiopeia, neque ex Caelo depulsa decoreFertur. Nam verso contingens vertice primumTerras, post humeris eversâ sede, refertur.Hanc illi tribuunt poenam Nereides almae,Cum quibus, ut perhibent, ausa est contendere formâ.Vide Caesium, in Caelo Astronom. p. 116. Propert. l. 1. El. 17. v. 3.Nec mihi Cassiope solito visura carinam,Omniaque ingratô litore vota cadunt.Cassiepea, pro Cassiopea, dicere iubet Scal. in Manilium, atque ita se reperisse ait in codice Gemblacensi. Sane Graecis est Καςςιέπεια. Verum codici uni plures opponere licet, in quibus o scribatur, nempe Latini ut Calliope, et Calliopea: ita Cassiope et Cassiopea scripsêre. Nec est quod Graeca vox opponatur, nam E et O facile commutantur. Ita Graece est Πτολεμαῖος, at in optimis libris est Ptolemaeus, et Βερονίκη Beremce. Voss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.